- GONDIA vulgo GONDY
- GONDIA, vulgo GONDYFamilia Galliae celebris. Origine Florentina est, et ab Antonio descendit, qui Magister Aulae Delphini fuit; Eius fil. Albertus, Regi gratus, Ducis de Rais sive Rez titulum obtinuit: auctor ex filiis Carolo March. de Bellisle, ac Philippo Emanuele Com. de Ioigny, duarum linearum; sed huius fil. illius nepte ac haetede ducta dominia iterum iunxit. Quatuor ex familia ista Epp. ac Archiepiscopi Parifiorum fuêre. Maiores Gondiorum autem sic habent N. Gondi Nobilis Florentinus ex NN. silium habuit Antonium praefarum Com. de S. Trivier, qui ex Maria de Petra viva, genuit Albertum Duc. Ratensem; cui er Claudia Catharina de Clermont, nat. Philippus Emanuel Com. de Ioigny, in matrimonio Margarethae de Silly (Antonii de Silly Com. de Rochepot filiae) filium suscepit petrum Gondium Duc. de Rais et de Beaupreau, ex Francisca seu Catharina cognata, aliquot liberorum Patrem. Phil. Iac. Spener. Theatr. Part. II. p. 34.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.